ERECHTHEUS gente Aegyptius

ERECHTHEUS gente Aegyptius
ERECHTHEUS gente Aegyptius
Rex Atheniensis sextus, uxorem duxit Praxitheam Phrasimi, et Drogeniae Cephisi filiae filiam, ex qua filios suscepit Cecropem, Pandorum, et Metionem, filias vero quaruor Procrin, Creusam, Chthoniam, Orithyiam, quae, cum virgines essent, mortem pro patria contempsisse dicuntur. Cic. in O†at. pro Sextio, Aristid. in Panathenaico, Lycurgus, Κατὰ Λεωνράτους Hygin. Fab. 46. et 238. Regnavit An. 40. Pandionissuccessor. Huius filiam Orithyiam a Borca, fil. Astraei raptam esse Ans. ante instituta ab Eumolpo Eleusinia sacra, memorat Euseb. in Chron. Sub eo enim Ceres Athenas venit, et fruges plantavit: Triptelemus Cereris et Neaerae fil. seminavit in Rura dicta Eleusinge Proserpinaeraptus et Cereris investigatio contigit: Mysteria in Eleusine instituta, ac Musae Poeses editae sunt, ex Marmore Arundell. apud Ioh. Marsham Canone Chron. Sec. 10. uti et de Eleusiniis erudite agit. Subeodem quarta Aegyptiotum Colonia in Graeciam, post Cecropem Cadmum, et Danaum deducta est: Phoemonoe item prima vates apud Delphos oracula fudit, circa id rempus, quo Cusan Mesopotamiae Rex Israelitis dominabatur, ab Athniele mox liberandis. Illum excepit Cecrops II. trater. Coeterum unâ cum filiabus in Deorum numerum relatus est, Pater quidem, quia paruisser Oraculo dicenti superiorem fore bello contra Eumolpum, Thracum Regem si filiarum unam immolaret: filiae autem, quia et illa, quam Parens facrificio, destinaverat, lubentianimo se ad hoc cbtnlit; et soror, imo universae, ut alii aiunt, sorores, sese pro Patriae salute intetemissent. Hyacinthidas vocat Demosthenes Orat. fun. quia in Hyacintho vico immolatae, ut haber Suid. Eaedem per ex cellentiam Virgines diectae sunt, eodem auctore. Unde et Cic. pro Roscio: Mortes etiam Virgines Athenis, Regis, opinor, Erechthei filiae, pro Patria contempsisse dicuntur. De ἀποθεώσει Patris et filiarum, sic Idem de Nat. Deor. l. 3. Ob eam ipsam causam Erech heus Athgenis filiaeque eius, in numero Deorum sunt. Sed et Buten fil. Habuit, cui sacra quoque esse facta, indicat Pausan. Attic. Aupd Serv. Erechtheum potius hunc quam qui ante iplum regnavit, Erichthonium, intellige, cum in Aen. l. 7. scribit: Virbius est Numen coniuctum Diane, ut Marrl Deum Attis, Minerve.e Erichthonius, Veneri Adonis. Ger. Ioh. Voss. de Idolel. l. 1. c. 13. Hinc Erechthei coloni pro populis Atheniensibus. Manil. l. 1. ex emendationc Tan. Fabri,
Qualis Erechtheos olim populata colonos
Extulit antiquas per finera pestis Athenas.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”